Hľadaný výraz: 1Kor 14,1-13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Sectamini caritatem, aemu lamini spiritalia, magis au tem, ut prophetetis. 2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur sed Deo; nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria. 3 Qui autem prophetat, hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes. 4 Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat; qui autem prophetat, ecclesiam aedificat. 5 Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare; maior autem est qui prophetat, quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur, ut ecclesia aedificationem accipiat. 6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione aut in scientia aut in prophetia aut in doctrina? 7 Tamen, quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur quod tibia canitur, aut quod citharizatur? 8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? 9 Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id, quod dicitur? Eritis enim in aera loquentes. 10 Tam multa, ut puta, genera linguarum sunt in mundo, et nihil sine voce est. 11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, qui loquitur, barbarus; et, qui loquitur, mihi barbarus. 12 Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite, ut abundetis. 13 Et ideo, qui loquitur lingua, oret, ut interpretetur.

1

mail   print   facebook   twitter